14
semper in eadem, qua modo versantur, altitudine secundo vento super terra provehuntur. Intervallum autem, a luce vacuum, quo nascitur Macula, ita imprimis moveri videtur, ut materia lucens ab altera parte minuatur sive evanescat, ab altera augeatur sive appareat. Si e. g. materia lucens a boreali parte multum diminuitur, et ab australi parte augetur quidem, augmentum autem minus est quam diminutio: crescit Macula et a meridie septentrionem versus progreditur. Quum vero haud raro multiplici ratione (vel ultra decuplum) majorem, quam nostra terra, Maculae solis habeant diametrum, ex qua amplitudine saepe aliquot post dies omnino evanescant; mutationes atrnos- phaericae in ea solis plaga, qua Maculae nascuntur aut deliciunt, certe quan- dam cum tempestatibus in nostro coelo praebent similitudinem.
4. Jam ex luna si Americae inferioris litus occidentale liceret contueri ac discernere, quomodo coelum in litoris hujus tractu, a Lima urbe septentrionem versus usque ad circulum aequinoctialem sito, semper nubibus obductum, sed in urbis ipsius regione meridiemque versus semper serenum esset : inde nonne existimares, esse ibi in terrae superficie, quae ut fundus atmosphaerae parti ita observatae subjaceret, causam aliquam constantem, cur locorum illorum magis septentrionalis semper nubibus tectus, at magis meridionalis apertus semper esset? Et recte quidem judicares. Constat enim, ingentes sylvas in regione illa septentrionali aquarum vapores continuo exhalare, unde tam humidus fiat aer, ut ne charta quidem, nisi igne prius exsiccata sit, ad scribendum possint uti; regionem meridionalem vero ita carere cum arboribus et plantis tum amnibus ac rivulis, ut omnis vaporum exhalatio fere deficiat. Et vero serenitas coeli adeo est continua, ut Limae domus sine tectis firmis exstruant.
5. Pariter causarum, quibus solis in superficie Maculae gignantur, quaedam constantes et immutabiles esse videntur. In iis inprimis memoranda vel major vel minor a solis Aequatore distantia, quum ultra gradum Latitudinis et borealis et australis trigesimum quam rarissime conspiciantur Maculae. Quae vero res cum superficie nuclei solis (ut solidus hujus stellae globus ab atinosphaera ei cirsumfusa verbo quodam discernatur) nihil conjunctum habere videtur. Fortasse vero hujus quoque nuclei varia superficies, sive solida sive aquosa, sive elatior sive demissior, cum maribus, montibus, valli-