i8
propiore , quam locus ?*d. quo visus axis oculi fundum secat. Me
dulla ejus minute fibrosa per cribrum g. oculum intrat, unacum arteria retinae centrali r.
Arteria ophthalmica e carotide interna m. proveniens, optici IV. socia, orbitam intrans apud 6. abscissa.
nervi
7.7.7. Arteriae ciliares nonnullae ab ophthalmica 10. ortae.
Vena ophthalmica 8 > e variis oculi partibus per fissuram orbita
lem superiorem d. sanguitiem ad sinum cavernosum reducens.
Organa, quae orbita continentur omnia, contextu celluloso, subtili, pinguedine magis quam alias albicante farcto, circumdata, qui liberrimam bulbo mobilitatem quaquavorsum permittit.
Encephalus super basi qua hemisphaeria ejus cranii fundo et cerebelli tentorio incumbunt, quam recentissime potuit, dissectum atque depictum.
Sub dura membrana u.n.ii. in processum falciformem v.w. pro-
9 - 9 *
ducta, membrana vasculosa totam cerebri superficiem investit, stricte gyris adnexa sulcis p.p. 28. sese interserens. Membrana arachnoidea summam ob teneritatem et pelluciditatem inter duram
et vasculosam membranam hic distingui non potest.
Substantia cinerea 27. 28. 28.2p. 2p. jo. in flexibus cerebri sinuosis continuo ductu medullam operiens, pone quam ante tenuior, crassitudine variat, plus minusve oblique dissecta. Vasculis minimis creberrimis recta via e membrana vasculosa in eam tendentibus ubique stipatur.
Substantia medullaris VIIIX. X. sectione basin cerebri appropinquante rarior apparet. Structura ejus fibrosa, radiis quasi e centro ad peripheriam tendentibus, in disrupta et jam siccescente quam in recenter secta superficie distinctior vasorumque has fibras sequentium decursus repletione earum artificiosa magis conspicua reddebatur*
io.iui2.ij. Carotis cerebralis io. e canali osseo emergens, flexuosa ad sellam turcicam O. pergit, ablegata arteria ophthalmica per canalem s.t. unacum nervo optico IV. orbitam intrante, ramulos complures ad medium cerebri lobum, VIII duosque insigniores 7/. et 12. ad corpus callosum mittit. Ramis ij : carotidis supra nervorum opticorum chiasma V , abiens in circulum Willisii, abscissus.