i 4 =====
induftria omnique diligentia ad quaeftionem hanc dirimendam inftitui.
OBSERVATIO I.
D. 25 Aprilis 1780 in femina 34 annorum primum folito diligentius examinando co- narion, granula inueni intra glandulam pinealem, quippe cum mihi relatum esfet, nonnun- quam hanc mulierem delirasfe.
OBS. II.
D. 19 Martii 1782 in femina 26 annorum , quae cultro arteriam mammariam internam fcindente libi vitam finierat, primum animaduerti aceruulum; caeterum conarion fanum.
OBS. III.
D. 21 Martii 1782 exacte eodem modo ac in cafu antecedente, comparatum vidi aceruulum in adolefcente 16 annorum, qui ex phthifi pulmonum perierat; vndecim enim librae puris in cauo thoracis finiftro, cuius pulmo fere omnis abfumtus erat, continebantur. Ad vltimum vsque vitae halitum puer egregius mente compos fuerat. Glandula pinealis ipfa autem paulo minor ac in cafu antecedente videbatur, licet encephalus multo maior esfet. Feminae enim encephalus a libr. £ Vnc. adolefeentis 3 libr. pendebat.
OBS.