128
LIBERIII.SECT.IV. tl ■ ■
Quod figuram ipfius attinet, taeniae ad inftar planus, fi- mulac ortus eft, arteriae cerebelli fuperioris ramis aliis incumbens, aliis fuccumbens, ut iis quafi implicitus videatur, deor- fum pauloque retrorfum procedit, ita, ut planum eius alterum fuperius, alterum inferius dici queat; tum hiatu vel fulco quodam in cerebelli margine anteriori (in quo arteria cerebelli fupe- rior afcendens nervo noftro defcendenti occurrit) offenfo, plano fuo inferiori primum illi parti crurum cerebri, quae proceffus cerebelli ad nates vocatur, incumbit, deinde ad latera exteriora crurum , eo, quo pontem intrant, loco, delabens, ita quafi fen- fim progrediendo, circumfleäitur, ut planum fuperius transeat in inferius. Telae cellulofae ope, a qua vaginae in modum circumdatur, margini cerebelli anteriori plerumque adhaeret; tum quafi fejungitur a cerebello, in ea inflexionum vel, fi mavis, lamellarum ejus regione, cui peculiare nomen apicis dedimus, (vide tab. II. D.) atque jam in bafi cerebri apparet; deinde ab exterioribus paulum ad interiora tendens, offendit nervum quinti paris, vix duarum linearum ab origine fpatium emenfum, et cum eo laxioribus filis cohaeret, ita tamen, ut vel fine cultro facillime feparari queat.
5 - 56.
Hanc cohaefionem in brutorum cerebris v. c. vitulorum, in ipfo utriusque nervi in durae matris hiatus ingreffu longe ar* ftiorem caufae fuiffe fufpicor, ut diverfa haec paria pro uno a veteribus haberentur. Sed ad humani cerebri fabricam redea
mus.