LIBER II. SECT.L

36

perpendiculariter ita feparatus eft, utin pofteriori demum loco, primum mediante corporis callofi anteriori parte, deinde ea, qua cum lobis mediis mifcentur, et inter fe confluendo intime conjungantur. Sic lobus dexter in tabula tertia linea a b c 4 terminatus nequaquam cum flniflro commifcetur.

Ea vero feparatione verticali oriuntur loborum fuperficies internae , quae licet, ne in unum corpus coeant, ex parte tan­tum per proceflum a dura membrana inter illas demiflum falci­formem impediantur, nihilominus tamen in ea regione, qua, definente eo proceflu, immediate per infigne fpatium fibi ac­cumbunt, non coalefcunt, fed ope telae et forte etiam vafculo- rum laxius tantum cohaerent; paulo arftiorem vero eandem fu- perficierum internarum cohaefionem efle in margine interiori , qui ad bafin pertinet, facile demonftrari poteft; etenim margo ille interior cujusvis lobi anterioris ad alterum proxime accedens^ telae ceilulofae communi quafi vinculo conjungitur»

Quodfi faftam huius vinculi ope loborum anteriorum con­nexionem (quae, ut innuimus, in margine illo paulo ftriftior quam ullibi in alio quovis loborum anteriorum loco reperitur) in bafi afpicias, fulco potius eos diftingui, quam totos feparari opineris»

Antrorfum vero iidemlobi fuperficiebus illis internis afe in­vicem recedentibus dehifcunt, adeo, ut quo magis verfus an­teriora oculo procedas, eo majori etiam hiatu feparati appare­ant.

f

5 ?