BILIARIBUS LABORANTIUM. 6j
tentiae fuerat et van Swieten. non nisi in morbo inveterato a _Concremento biliosi monens nocere sanguinis missionem, ob sanguinis resolutionem et acredinem.
Bloch audax, naturam imitandam, hinc- que inflammationem et exulcerationem in regione ^Vesiculae felleae excitandam esse, suadet.
Petit , multo adhuc audacior, incisionem ad usque Vesiculam felleam, qua _Concrementum extrahi possit , suadere non formidat.
Quibus tamen, praeter quae §. V. monui, Morgagnii , Viri sapientissimi et doctissimi , autoritatem opponimus : tres ipse narrat casus, quibus ' per integumenta abdominalia exitum Concrementa fellea invenerunt ; primus sanabatur, in altero fistula, in tertio ulcus remanebat.
Ergo non, nisi in adhaesione Vesiculae felleae ad integumenta abdominalia, tentanda exulceratio est, vel aper - tera artifle -t osa .
§. XLIII.
Recursum Morbi excitare perhibent omnia Irritantia , Pinguia , _Salsa , Victus animalis , Jspirituosa , Aro mata ; Plan tae amarae , acres, calidae , Nasturtia , Asparagus , Cynara ; purgantia medicamenta j Vig iliae nimiae 1 ); Mo- tus nimii. Me quidem indice immerito haec accusarunt.
t) Duivandf., loco citato. Pag. 65,