54 CAUSSAE CONCREMENTORUM BILIARIUM.

3) Natura talis concrementi partem tantum Bilis oleosam continens ; manifesto argumento, separationem elementorum Bilis vel coagulatio­nem contigisse.

4) Substantia ipsa diffracti jConcrementi biliaris nullam omnino lamcllatnm -, tunicatae cepae similem figuram ostendens.

5) Figura regularis talium _Concremento­rum, quae certe adeo regularis esse non posset, si sensim sensimque oriretur, Ve sicula fellea non immota manente in motu corporis humani reliqui.

6) Perfecta similitudo _Concrementorum bilicum in una eademque f ellis Ves icula (§. XVII.) contentorum ; etenim si diverso tem­pore orirentur eadem Concrementa, et diversa indole orirentur ista; quod tamen, quantum equidem novi, a nullo hucusque observatore animadversum.

Vitio tamen aliquo membranarum .Vesicu­lae felleae coagulationem istam accidere, vero- simillimum.

Nam, ut illud unum tantummodo in me­dium proferam, quae ulla mutatio in Bile ac­cidere potest, nisi quae per membranas ipsi ac­cidit ?

in Calculum abire, iam dixerat Macuurg ; quod aci­dum praeter illud, quod in parte injdammabili Bilis continetur, muriaticum esse opinatur Delius. Bilem autem recentem ab acidis non coagulari, Goldwiz , loco citato, Pag. 3iy. asserit.