42 ANALYSIS CHEMICA CONCREMENTORUM

.

construi j generatim ergo Concrementa bilia«a cum cera convenire.

§. XXII.

Eodem fere redeunt etiam JExperimenta doctissimi Titii , scilicet:

Concrementa fellea cubica , nigerrima , nucleum flavescentem c^rystallinum continentia, adparatu pneumatico cliemico tractata , primum igne aperto liquefiebant, tum vapor aerque ne­bulosus transiit in vas cylindricum, variisque in locis tubulo retorto materia adhaesit ceracea , quam ipsam, quum vi aquae in ipsum pelleretur cylindrum , veram ceram flavam cognovit. — Igne aucto omnis solvebatur massa , ebullivit, multumque aeris tum fixi, tum inflammabitis emisit. Longe vero maior aeris inflammabilis quam fixi fuit copia. — Residuum in crucibulo candens emisit vapores, donec massa conflagraret. Residuum superfuso acido nitroso effervuit. So­lutio post aliquot dies colata , affuso acido Vi- trioli, selenitem in fundum demisit.

Alia Concrementa biliosa variegata, diffra­cta, corticem modo crassiorem, modo tenuio­rem et limpidiorem gerebant. Massae interio­ris structura striata, exterior flavescens, ad cen­trum fuscior, quin nigra, in centro spatium quod­dam triangulare ostendebat. — Pondere eadem drachmam et viginti septem grana aequabant.