CIRCA CONCREMENTA RIEIARIA. 33
Ad Classem primam numerat Concrementa grandia, subrotunda, intus fusciora, friabilia, insipida.
Ad Classem secundam retulit minora, nigra, vel non pellucida , polyedrica , numerosa.
Ioan. Gotteieb Walter autem in tres Classes jConcrementa biliaria distribuit, sci l i cet in striata , lamellata et corticata , quae natura duce egregie admodum definivit.
„Classis prima inquit rarissima’, comprehendit Lapillos striatos , ubi ex centro excurrunt striae triangulares , quarum apex in centro , basis in peripheria terminatur. Quaelibet stria in plures laminas divisibilis est, sicuti glacies mariae. Hi _Lapilli semper sunt pellucidi. Aliquando nonnullis striis in peripheria calculi magis prominentibus ambitus redditur asper, praebens speciem condimenti saccharo obducti; istiusmodi calculi appellantur saccharati vel c|/y- stallini; maximam cum cljirystallinis affinitatem habent illi Calculi, quibus nomen moriformium impositum est.“
„Calculi moriformes hi cum striatis pellucidis conveniunt in eo, ut striae illorum splendentes a nucleo peripheriam versus latiores fiant; in ambitu vero in tubercula rotunda abeuntes pigmento nunc nigro obfuscentur, nunc brunno, quo opacescunt.“
Sommerhinq. jdjs
c