KECROSIS OSSIUM.
I72
sed el: solida etiam. Neminem latet, Mercurium dulcem, immo Mercurium vivum ipsum, a vasis absorbentibus abripi , et in totam humorum massam dispergi.
Yasa absorbentia autem, quae revera resorbent et resumunt ossium elementa, descripsit WiNTEREOTTOM, quamquam modus adhuc lateat , quo hoc peragatur.
Prouti autem os quoddam inox totum, mox particula tantum eius, inflammatione et suppuratione afficitur, ita et , quando vis omnis ossium vitalis exstinguitur gangraena et sphacelo corripi potest. — Qui ossis status Sfjhacelis- mus y Necrosis, Gangraena , vel Sideratio, Morti Jic alio audit.
Tria Necrose os stadia sunt ; in primo stadio pars laesa ossis emoritur ; in altero emortua est, et separatur; in tertio demum stadio separata est.
Generatim ego separationis illius ratio, quae actione vasorum absorbentium fit, in subductione particularum consistit, quae inter vivam mor- tuamque ossis partem affines iacent; ita tamen, ut plurimum a viva nonnihil et ab emortua parte auferatur.
(