NECROSIS OSSIUM.

I7O

randl , tradidit Cl. Weidmanjt a) in opere peculiari classico, cuius argumentatio ad haec fere redit :

Ossium ortus , incrementum , decremen­tum, habitus et morbi declarant , viribus vitae ali , sustentari et defendi ossa.

In Ossium cavis interstitiis, canalibus, cel­lulis, reticulis, humores vasis contenti agitan­tur diversae indolis ; vel enim sanguis est, vel lympha , vel medulla ; hi ne stagnando cor­ruptionem concipiant , et a dotibus suis bonis et requisitis recedant, communi humorum circulo veniunt redeuntque.

Etiam elementa illa terrea, quae ossium com­pagem constituunt, perennia non sunt , sed singulari circulo mutantur, et reducuntur, vel quod frictu et attritu per motus corporis dete­rantur , vel quod indolem , ex qua eorum integritas pendet, mora aut alio modo amittant.

Ossium infantilium Cava , tum communia , % velutijCapitis et Thoracis atque Pelvis, tum pro­prio , ut ossium longorum medullam continen­tia , tum sinus frontales et maxillares, pro­gressu temporis ampliantur , quod fieri sane

non posset, nisi horum ossium elementis pristi-

a) De Ossium Necrosi Francofurti 1793. folio, cum figu­ris. Cui assentitur E. C. Buciiner in JDissertatione: Observatio sistens quorumdam ossium morbos. Wirce- burgi 1793. p. 16.