102
ELEPHANTIASIS.
§. XLII.
^jjdandularum lymphaticarum Colli tumores coram video in adolescente Elephantiasi perfecte tali laborante , qualem descripserunt et delinearunt Stalpartus vin der Wiel a), et Auctor anonymus b). Cutis brachiorum sive potius epidermis huius adolescentis adeo similis est epidermidi elephantinae, ut, dum utramque compararem , in natura , ut dicunt, parum discriminis cernerem.
d.
Recte ergo Kortum c) adnotat: Leprosi -vmxft Laborantes tumoribus glandularum per totum corpus (Autoribus Gilbert et GopiDOn) obsidentur, quos ad scrofulae genus refert, et tuberculis glandulosis porcorum analogos censet Sauvagej. Quin Bierciien nondum extra omnem dubitationis aleam positum esse censet, anne ^Elephantiasis scrophulosae indolis sit, et Sl/phylidis jCaussis accessoriis iunctae progenies habenda.
Certe, quod me attinet, Bierchenio assentiry
nullus dubito, quum etiam idem ille adolescens, %
a) Observationum Centuria secunda. Pag. 574. Tabula 11. et 12.
b) In Actis medico chirurgicis Academiae militaris Viennensis , Pomo primo, pag. 56 g. Tabula octava et nona.
*) Loco citato. Tomo primo. Pag. 273.