KHACHITIS.

96

movenda requiratur; non me nimium conari , patebit, si auctae horum vasorum actioni quam- plurimnm ad hunc morbum procreandum im­putem. Hoc eo verosimilius evadet , si obser­vationum rationem habeamus, quae de systemate lymphatico in rhachitide factae exstant. Caixi- sen c ) nempe iliud in hominibus , rhachitide necatis, valde amplum invenit , ideoque non exiguam in hoc morbo personam agere , non dubitat. Kortum cl) insignem analogiam rhachi- tidem inter et scrofulas (morbum systematis lym­phatici) monstrat, facileque unum ex altero enasci docet. v

Buciiner e) undecim narrat infantes , qui ab una scrofulosa matre procreati^ideoque forsan peculiarem systematis lymphatici conditionem nacti , omnes rhachitide corripiebantur. Exeim pium, quod inprimis resorptionem materiae cal- careae ossium ope vasorum absorbentium demon­strat , Fries f ) exhibet. Fdiachiticae enim mentionem facit, cuius vasa lymphatica circa vertebras praecipue ita materia calcarea indurata erant, ut scalpella anatomica inde obtunderem

tur,

1

c ) Principia systematis Chirurgiae hodiernae^ Volumine secundo, Capite de Rhachitide.

d) Loco citato , p. s36. et seqcp

fi) Dissertatio de Rhachitide perfecta et imperfecta. Ar- gent. 1704 . Recusa in A. Hallmri coilect. djLsput.. pract. Volumine sexto, p. 235*

f) De emollitkme ossium.