rum anfractus iter ita subactum et commuta­tum erit, ut, si sanguini demum advehatur, naturam suam iam plane exuerit , et ossibus emolliendis haud amplius sufficiat. Hoc ita esse, tot infantes et adulti nos docent , qui , licet acido misere vexentur, rhachitide tamen non corripiuntur. Non intelligo insuper, quare in infantibus tantum nec in adultis etiam vis haecce rhachitidem procreandi acido insit; qui c^mum fieri possit, ut tot et tam variae caussae, qui­bus saepe nulla acidi gignendi vis inest, morbo huic ansam praebere possint? b)

Constat, _Partes solidas non omnes aequali­ter vim vasorum absorbentium sentire, sed quas­dam prae reliquis et inter illas ossa praesertim illorum actioni exposita esse, ita nempe, ut ma­teria calcarea ossium continuo tramite a vasis ab­sorbentibus recipiatur, ab arteriis autem eodem modo perpetuo restituatur. Sin autem actio va­sorum supra modum augetur, adeo quidem, ut plus excipiatur, quam iterum restitui possit, fieri aliter non potest, quam, ut in multis partibus defectus quidam, et in ossibus praecipue materiae terrestris defectus appareat, quae dum ex ossibus educitur , et robur duritiemque isto­rum secum aufert, ossa mollia et flexilia relin­quat, necesse est. Per se autem iam patet, hoc eo facilius et citius fieri posse, quo magis ossa

b) E. F. G. Hmike. Loco citato, p. 26'.