84

CATARRHXJS.

„Generatim observaverim , morbis febrili­bus ex catarrhali et gastrico charactere compli­catis facillime glandularum tumores adiungi. „Huius v. c. indolis , si a specifico miasinate ^discesseris , scarlatina et modo dictus mprbus ,,glandularum esse videntur. Ceterum rarissime „occurrere, morbos catarrhales puros, sed illos plerumque bilioso vel alio primarum viarum ^inquinamento complicatos esse , liodie ab omni­bus agnoscitur / 4

„An a catarrhalibus distinguendi sunt glan­dularum tumores a refrigerio oriundi ? Clima ,,frigidum et humidum ad scrofulas veras efficien­das causae remotae instar multum conferre, deinceps dicetur. Sed de hac re nobis hic ,,sermo non est. , Intelligo potius glandularum „tumescentias absque alia reperiunda causa post „refrigerium, et quidem subito saepe, contin- „gentes. Cl. Ried glandulas in uno colli latere „ frigida aura per momentum admissa tumescere „ac inflammari vidit. Verbulo sub scrofularum „spuriarum serie illam a refrigfericr notat Plenk.“

Equidem non crediderim , hosce glandula­rum tumores catarrhales distinguendos esse ab ..... f . illis , qui refrigerto oriuntur.

Hosce autem glandularum tumores pertina­cissimos felicissime Clamphorae topico usu supe­ravi , credens, stimulum quam proxime loco adplicandum , ubi stases essent depellendae, neque pruspCE: successus spem meam fefellit.