c3

SCARLATINA*

§. XIII.

^^tium mihi fecit circa hunc morbum Cl. Kon- TUM «), inquiens:Quae scarlatinam febrim concitat, materiae morbidae insignis aptitudo inest, glandularum, inprimis colli, et salivalium tumores, jam in ipso febris decursu , generandi et diu saepe post iam perpessas relinquendi.

Cum anno 1787. epidemice saeviret febris scarlatina, observabam in plurimis, potissimum adultis, non febrim declaratam , sed glandula­rum colli, parotidum, etc. tumores phlegmati­cos, et porro.

(,)uae vero post scarlatinam veram remane­bant glandulosae tmnescentiae, in plerisque ca­sibus prorsus non scrophulosas fuisse, satis ap­paret, cum ex facili discussione , tum si forsan in suppurationem transirent , ulceris facili et absque mora ut pltirimufn consolidatione, pror­sus ceterum exulantibus cachexiae scrophulosae signis. Ex adultis feminis frequentius quam vi­ris tales glandularum tumores residuos molestos fuisse, observaverim.

Nec non iisdem ii prae aliis mihi pati visi sunt, qui quondam adfectibus scrofulosis labora­bant, quibusque forsan debilitas systematis glan­dulosi atque lymphatici supererat. Neque pror­si) Tomo primo, §. 43.